- BASILEUS
- I.BASILEUSapud Ingulfum, Totius occidui climatis orbis terrae Basileus: Rex est, ex Graeco Βκσιλεὺς, sicut ex Α᾿ντιγραφεὺς, Antigrapheus fecêre recentiores Latini, uti supra vidimus. Et quidem veteres inprimis Angliae Reges, sic prae coeteris appellari amavêre. Hinc Edgarus, qui in Chartae, quae habetur Monastici Anglic. Tom. I. p. 65. intiiô se Magnae Britanniae praesidere ait: eam hisce verbis claudit, Ego Edgar, totius Albionis Basileus --- confirmavi. Sic passim et alii Ibid. ut et apud Florentium Wigorn. Willhelmum Malmesbur. Rogerum Hovedenum, etc. Commeneus Albus in Vita S. Columbae Abb. Hyensis c. 25 totius Britanniae Imperatorem interpretatur. Non enim simpliciter Regem, sed eum, qui coeteris potentiâ et dignitare antistaret, voce hâc intellectum voluêre. Quam ob causam Basilei seu Βκσιλέως titulum sibi soli competere persuasum habuêre Imperatores Byzantini, coeteros Ρ῾ῆγας solum, h. e. Reges appellantes. Gesta Innocentii III. p. 117. de Ioannicio Bulgariae Rege: Ipse praeterea coronam Regni legitime receperat a Pontifice: Sed ipse, qui se appellabat Constantinopolitanum Basilea, coronam Imperii temere usurpaverat a se ipso etc. Hunc tamen Bulgarorum Regi detulêre, quem Βασιλέα dicebant, cuius etiam Legatos coeterarum gentium Legatis praeponebant, ut est apud Luithprandum in Legat. ubi meminit Petri Bulgarorum Vasileni, vide Scylitzen p. 623. Sed et Carolo M. eundem tribuerunt Legati Nicephori Imperator. A. C. 812. Annales Franc. More suo laudes illi dixerunt, Imperatorem eum et Basileum appellantes. Postmodum vero appellationem hanc Caroli successoribus iidem Imperatores inviderunt: unde lepidam hac de re expostulationem, quam Ludovicus II. Imperator adverstis Basilium Macedonem instituit, legas in eius Epistola, quam descripsit Baronius A. C. 871. num. 57. Vide quae hanc in rem adnotavit Car. du Fresne in Glossar. Notis ad Alexiadem p. 236. et ad Ioinvillam p. 316. Hinc Basilissa, i. e. Imperatrix, quô nomine Angliae Reginam compellat Monachus quidam in Epist. praefixa Glossario Aelfrici, ob rationem supra dictam, etc. Quod autem vox Basileus recentioti aevô per excellentiam denotaverit Principem coeteris superiorem, inde ortum videtur, quia Persarum olim Rex, qui reliquos omnes sui temporis auctoritate ac potentiâ anteibat, non nisi Βκσιλεὺς, sine alia adiectione, a Comicis et omnibus tum Scriptoribus Graecis, appellari consuevit. Antiphanes,Νεωςτὶ γὰρ τὸ ςπέρμα τοῦτ᾿ ἀφιγμένονΕἰς τὰς Α᾿θήνας ἐςτὶ παρὰ τοῦ Βασιλέως.Nuper enim semen hoc advectumAthenas est, a Rege:Subintellige Persarum. Unde Basilicae nuces, Persicae dictae, uti mox videbimus etc. Post eversam vero Persarum Monarchiam, Aegypti Regibus idem titulus a Graecis eâdem ratione tributus est, unde Aegyptiam spinam, ἄκανθαν Βασιλικην`, vocat Theophrastus de Causis l. 1. c. 10. uti adnotavit Salmas. ad Solin. p. 1291. quem vide. Atque hinc Βασιλικὸν; pro magno ac grandi passim etc. Nec omittendum, quod, ex hac significatione vocis Βασιλεὺς, urbi Basileae nomen, quasi Imperatoriam dixeris, inde datum, quod a Iuliano Imperatore tum in vicinia agente, cum contra Alemannos bellum gereret (quos etiam prope Argentoratum ingenti praeliô fudit) condita sit, colligat, Acad. Basiliensis ingens decus, Seb. Feschius, ICtu???, Philologus et Antiquarius insignis, in Dissertat. hac de re publice habita, quâ Inscriptionem Iuliano factam in Hispania, erudite enarravit.II.BASILEUSfluv. Cypri in mare Syriacum prorumpens.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.